- LINTEUM Infame
- LINTEUM InfameHispanis Sambenite quoque dictum, licet vest isnen sit, Ecclesiarum parietibus affigi, in Eccl. Rom. solet, in paroeciis, in quibusrei in causa fidei vixêrunt. Inscribitur id nomine, agnomine et officio rei: additur patria, saepe etiam illi, quorum condemnati parentes et avi erant. Nonnumquam parentes, uxores, mariti, quoque adiciuntur. Denique iuxta criminis qualitatem paenitentiae causa declaratur, nempe quod haeresiarcha fuit dogmatistes, haereticus declaratus, apostata, paenitens simulatus, quod negativus et pertinax, quod haereticus impenitens et relapsus etc. etiamsi e vita ante condemnationem excessêrunt. Praeter inscriptionem depingitur etiam notâ quae vivis paenitentibus imponi solet. In quibusdam sine ulla nota saltem legitur combustus vel reconciliatus. Plura vide apud Lud. a Paramo de Orig. et Progr. Inquisit. l. 1. tit. 2. c. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.